1 | lm|coniunx dura|lm hic distinguendum, ne incipiant esse duo epitheta 'dura fumantia excidia': quod contra artem fit, nulla interposita coniunctione. 'dura' autem debere distingui, ipse ex persona Iunonis ostendit 'quae dura potentia nostra egit?' et mire 'coniunx', quasi vitium mariti sit. |
2 | lm|nulla|lm autem |
3 | lm|regio|lm invidiose dixit, ut supra 'cunctus ob Italiam terrarum clauditur orbis', cum a sola arceantur Italia. |