1 | lm|neque illos iuveris auxilio|lm concessivus est iste modus secundum Probum; namque in artibus non invenitur. fit autem quotiens taedio contentionis quasi videmur concedere quod tamen nolumus fieri: nam id agit Venus hoc loco, ut Iuppiter magis praestet auxilium. |
2 | lm|responsa secutlm hoc est si non solum prohibiti non sunt, sed eis etiam concessum est. |