monumenta.ch > Servius > 32
Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 10, Versus 31 <<<     >>> Versus 33

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 10, Versus 32

1 lm|luant peccata|lm 'luant' id est absolvant. dicimus autem et 'luo poenam' et 'luo peccatum'; nam peccatum solvitur poena. qui enim crimine tenetur obnoxius, poena eum a pristina liberat obligatione. contra 'luo poenam' si dixeris, non procedit qua re poena solvatur: tamen auctoritas licenter ista confundit more, quo solet poni vel a sequenti quod praecedit, vel a praecedenti quod sequitur.
Servius HOME

bav1646.376 bnf7761.51 bnf7959.219 bnf7960.173 bnf10307.421 csg862.91 med221.319 uldBPL52.101

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik