1 | lm|aggeribus|lm agger proprie dicitur terra illa quae vallo facto propius ponitur, sed abusive et muros et munimenta omnia aggerem dicimus, sicut modo 'aggeribus moerorum' pro munimentis. |
2 | lm|moerorum|lm pro 'murorum' antique: nam veteres pleraque eorum quae nos per 'u' dicimus, per 'oe' diphthongon pronuntiabant. hinc est 'moerorum' pro 'murorum' et e contra 'punio' pro 'poenio', quod verbum a poena venit, hinc est et 'Punica regna vides', cum Poenos ubique legerimus. hoc autem facit orthographia Graeca: nam quam nos 'u' habemus, illi diphthongon habent ' ου': et ideo putarunt posse pro hac littera, licet non eandem, diphthongon poni. |
3 | lmnundant|lm implent et inundare faciunt. |