monumenta.ch > Servius > 904 > 22
Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 10, Versus 21 <<<     >>> Versus 23

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 10, Versus 22

1 lm|ruat|lm inruat.
2 lm|clausa moenia|lm ad quae in extremis solent adflicti confugere. magna invidia: scimus enim ultimum esse praesidium in castra confugere et hostilem impetum plerumque differre, sicut factum est in bello Troiano. modo ergo dicit ademptam esse etiam hanc aram misericordiae, siquidem intra muros hostis insultat.
Servius HOME

bav1646.376 bnf7761.51 bnf7959.219 bnf7960.173 bnf10307.421 csg862.89 med221.318 uldBPL52.101

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik