Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 10, Versus 18
1 | lm|o pater o hominum|lm et Titianus et Calvus, qui themata omnia de Vergilio elicuerunt et deformarunt ad dicendi usum, in exemplo controversiarum has duas posuerunt adlocutiones, dicentes Venerem agere statu absolutivo, cum dicit Iunoni 'causa fuisti periculorum his quibus Italiam fata concesserant'; Iunonem vero niti statu relativo, per quem ostendit Troianos non sua causa laborare, sed Veneris. |
2 | lm|o pater|lm generaliter 'pater' accipe, non tantum Veneris: nam supra ait 'divum pater atque hominum rex'. et bene in principiis favorem sibi arte conciliat. |
3 | lm|hominum divumque aeterna potestas|lm hunc locum Probus quaerit; sed dicit unam rem secundum physicos, alteram secundum mathematicos. nam divum potestas est, quia ipse est aether, qui elementorum possidet principatum; hominum vero ideo, quia bona Iovis inradiatio honores hominibus tribuit. 'aeterna' autem 'potestas' adiecit propter aliorum numinum discretionem: nam legimus et Apollinem deposuisse divinam potestatem, et Herculem vel Liberum patrem non semper deos fuisse. sicut autem hominum, et rerum potestas est: an quemadmodum pro rege vel magistratu potestas solet dici? |