2 | lm|res rapuisse licebit|lm clarigationem exercere, hoc est per fetiales bellum indicere: nam Ancus Marcius cum videret populum Romanum, ardentem amore bellorum, et plerumque inferre bella gentibus nulla iusta extante ratione, et exinde pericula creari, misit ad gentem Aequiculanam et accepit iura fetialia, per quae bellum indicebatur hoc modo, sicut etiam de Albanis retulit Livius. nam siquando homines vel animalia ab aliqua gente rapta essent populo Romano, cum fetialibus, id est sacerdotibus qui faciendis praesunt foederibus, proficiscebatur etiam pater patratus et ante fines stans clara voce dicebat belli causam, et nolentibus res raptas restituere vel auctores iniuriae tradere, iaciebat hastam, quae res erat pugnae principium, et iam sic licebat more belli res rapere. clarigatio autem dicta est aut a clara voce, qua utebatur pater patratus, aut a κλήρῳ, hoc est sorte: nam per bellicam sortem invadebant agros hostium: unde et κληρονόμοι dicuntur Graece qui iure sortiuntur bona defuncti. |