monumenta.ch > Servius > 13
Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 10, Versus 12 <<<     >>> Versus 14

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 10, Versus 13

1 lm|alpes inmittet apertas|lm emphasis est; non enim dixit 'per Alpes inmittet exercitum; sed 'ipsas Alpes', quas patefecit non sibi tantum sed omnibus gentibus, quae secundum Catonem et Livium muri vice tuebantur Italiam: quas Hannibal post bella Hispaniae, quae XVII annis confecit, ante exustas aceto infuso rupit: Iuvenalis 'et montem rupit aceto'. denique loca ipsa quae rupit, Poeninae Alpes vocantur. quamvis legatur a Poenina dea, quae ibi colitur, Alpes ipsas vocari. sane omnes altitudines montium licet a Gallis Alpes vocentur, proprie tamen iuga montium Gallicorum sunt. quas quinque viis Varro dicit transiri posse: una, quae est iuxta mare per Ligures; altera, qua Hannibal transiit; tertia, qua Pompeius ad Hispaniense bellum profectus est; quarta, qua Hasdrubal de Gallia in Italiam venit; quinta, quae quondam a Graecis possessa est, quae exinde Alpes Graiae appellantur.
Servius HOME

bav1646.375 bnf7761.51 bnf7959.219 bnf7960.173 bnf10307.420 csg862.86 med221.318 uldBPL52.100