monumenta.ch > Servius > 8
Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 10, Versus 7 <<<     >>> Versus 9

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 10, Versus 8

1 lm|abnueram bello Italiam concurrere teucris|lm id est prohibueram Italiam contra Troianos bella suscipere. atqui dixit in primo 'bellum ingens geret Italia'. quod ita solvitur: aut quia cum uno deo vel dea aliter loquitur - unde est in primo 'hic tibi, fabor enim, quando haec te cura remordet' - , aliter vero cum omnibus diis utilitatis causa propter removendam eorum contentionem et dissensionem: aut certe quia ait in primo 'ternaque transierint Rutulis hiberna subactis'. illic enim dixit Aenean in Italia contra Rutulos tantum esse pugnaturum, nunc autem omnis est Italia in bella commota Iunonis instinctu, quod et Allecto promisit, ut 'finitimas in bella feram rumoribus urbes', et Iuno pollicita est se magis esse facturam, ut 'ego, siqua super fortuna laborum est, ipsa regam'. 'abnueram' autem prohibueram, ut contra 'adnuit' promittit et consentit significat.
2 lm|abnueram b. i. c. t.|lm
3 lm|]|lm quo modo 'abnueram', cum ipse in primo dixerit 'bellum ingens geret Italia?' sed secundum sapientes quosdam alia est necessitas fati, alia voluntas deorum, vis nulla est: quod ipse manifestius in quinto ostendit his versibus 'vel quae portenderet ira magna deum vel quae fatorum posceret ordo': nam et in primo de ira Iunonis ait 'acti fatis maria omnia circum', et iterum in primo fatorum arcana se dixit moturum, non suam voluntatem ostensurum. sed ibi secreto filiae dicit, hic alter idem invidiose diis omnibus praesentibus videtur loqui propter removendam eorum dissensionem.
Servius HOME

bav1646.374 bnf7761.51 bnf7959.219 bnf7960.173 bnf10307.420 csg862.84 med221.317 uldBPL52.100

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik