monumenta.ch > Servius > 1
>>> Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 10, Versus 2

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 10, Versus 1

1 lm|panditur interea domus omnipotentis olymplm secundum poeticum morem hoc dicit 'factus est dies', quia poetae dicunt matutino tempore aperiri caelum, noctu vero claudi - unde est illud 'ante diem clauso conponet Vesper Olympo' - nam et paulo post descripturus est noctem, ut 'iamque dies caelo concesserat', ut intellegamus alium diem esse consumptum, et nunc eum more solito noctis praetermisisse descriptionem. quamquam 'panditur caelum' etiam simpliciter possimus accipere, quovis tempore, scilicet ad numina convocanda: quod et melius est, quia ait 'interea', id est dum haec geruntur: nam 'interea' particula praeterita negotia coniungit futuris.
2 lm|olymplm caeli, quasi ololampi, ideo quia totum lucet.
Servius HOME

bav1646.374 bnf7761.51 bnf7959.218 bnf7960.172 bnf10307.419 csg862.82 med221.317 uldBPL52.99

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik