1 | lm|hinc|lm nec loci est, nec temporis, sed ordinis, id est 'deinde'. |
2 | lm|raptas|lm autem 'de hostilibus cadaveribus'; nam quod dicit Donatus 'ab armigero', non procedit; nec enim lectum est, cum solus inclusus fuerit Turnus, ut post ait 'unus homo': quamvis possit, sicut in <X.> 'suggere tela mihi' et 'tum magnam corripit hastam et iacit'. |