1 | lm|dotalis regia amatae|lm aut tibi data per dotem; aut quae sperabatur. et bene 'Amatae', quae illum sola generum esse cupiebat contra mariti iudicium: ergo eum mulieri probatum, non viro dicit. notandum sane quia id agit, ut ostendat se non per inprudentiam Turnum inclusisse, sed illum per temeritatem sibi minime profutura castra penetrasse. |