1 | lm|euboico baiarum litore|lm bene 'Baiarum' addidit, ne Euboeam insulam intellegeremus, unde Chalcidenses venerunt, qui condiderunt Cumas, quae sunt Bais vicinae. Postumius de adventu Aeneae et Lutatius communium historiarum Boiam Euximi comitis Aeneae nutricem, et ab eius nomine Boias vocatas dicunt: veteres tamen portum Baias dixisse. Varro a Baio Vlixis comite, qui illic sepultus est, Baias dictas tradit. |
2 | lm|quondam|lm hic 'quondam' pro expletiva posuit. alii 'quondam' medii temporis volunt: quidam 'quondam' ad perpetuitatem temporis referunt, hoc est 'ut solet fieri'. |