1 | lm|fulminis acta modo|lm amat tela cum impetu venientia fulminibus comparare. |
2 | lm|taurea terga|lm usurpavit pro 'taurina', alibi 'taurinis follibus': unde, sicut et Plinius dicit, derivationes firmas non habent regulas, sed exeunt prout auctoribus placet. bene autem per transitum eius arma descripsit. |