1 | lm|falarica venit|lm de hoc telo legitur quia est ingens, torno factum, habens ferrum cubitale et rotunditatem de plumbo in modum sphaerae. in ipsa summitate dicitur etiam ignem habere adfixum, stuppa circumdatum et pice oblitum, incensumque aut vulnere hostem aut igne consumit. hoc autem telo pugnatur de turribus, quas falas dici manifestum est: unde et in circo falae dicuntur divisiones inter euripum et metas, quod ibi constructis ad tempus turribus, his telis pugna edi solebat: Iuvenalis 'consulit ante falas delphinorumque columnas'. ergo a falis dicta est falarica, sicut a muro muralis. sane falaricam Lucanus dixit nervis mitti tortilibus et quadam machina, ut 'hunc aut tortilibus vibrata falarica nervis obruat', Vergilius vero ait Turnum manu iaculari potuisse: unde apparet aut a Lucano ad auxesin illius qui occidendus fuerat, esse dictum, aut a Vergilio ad laudem Turni, qui talem hastam manu iaculatus est. |