1 | lm|liquetia flumina|lm iuxta Padum et Athesin, Venetiae flumina, est etiam fluvius Liquetius, quem nunc commemorat. ergo 'Liquetia' proprium est nomen, non epitheton, ne incipiamus a generalitate ad speciem reverti: quod vitiosum est, ut si dicas 'circa flumina nascuntur arbores' et sic inferas 'circa Tiberim vel Anienem'; sufficit enim dixisse 'circa flumina' generaliter. unde apparet quia 'Liquetia' legendum est, non 'liquentia'. |
2 | lm|liquentia flumina|lm Padus, Italiae fluvius, aliquot provincias dextra laevaque contingit, inter quas et Venetiae partem praeterfluit. Athesis Venetiae fluvius est, Veronam civitatem ambiens et in Padum cadens. Liquetia Venetiae fluvius est inter Altinum et Concordiam, quem nunc commemorat. nam 'Liquetia' non est epitheton: nemo enim a generalitate transit ad species. |