monumenta.ch > Servius > 153 > 651
Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 9, Versus 650 <<<     >>> Versus 652

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 9, Versus 651

1 lm|primam hanc tibi magnus apollo|lm dicendo 'primam hanc' pollicetur et aliam. concedere autem se ideo dixit, quia sagittarum deus est: et licet eum Iuppiter iuverit, Apollo tamen sibi suum officium vindicat, quod dicit se concessisse, quia non prohibuit. ea enim quae ab aliis numinibus poscimus, tunc inplentur, si non adversantur numina quorum propria sunt quae poscimus: unde et in quarto Iuno ait 'adero et, tua si mihi certa voluntas', hoc est, quod in me est, iungam eos: restat ut et tu tuum inpleri velis officium.
Servius HOME

bav1646.370 bnf7761.51 bnf7959.217 bnf7960.171 bnf10307.417 csg862.69 med221.314 uldBPL52.98

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik