1 | lm|fidusque ad limina custos|lm aedituus fuit: quod, ut supra diximus, in ingenti honore apud maiores fuit. illic enim et epulabantur et deos colebant; census etiam omnis illic servabatur: quod et Plautus docet in Asinaria, in qua inducit Sauriam, servum atriensem, in tota familia plurimum posse. 'ad limina' sane figuratum. |