monumenta.ch > Servius > 640
Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 9, Versus 639 <<<    

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 9, Versus 640

1 lm|gente sub assaraclm sub gente Romana: Assaracus enim pater est Capyos, avus Anchisae.
2 lm|fato ventura|lm magna: haec enim bella sunt gravia, quae fatali ratione contingunt, ut Troiana et Thebana.
3 lm|resident|lm sedabuntur, ut tempestatem residere dicimus.
4 lm|nec te Troia capit|lm vel maior es, quam patria, vel maior es meritis, quam civitas in qua nunc es: Lucanus de Caesare 'plus patria potuisse sua'.
Servius HOME

bav1646.370 bnf7761.51 bnf7959.217 bnf7960.171 bnf10307.417 csg862.68 med221.314 uldBPL52.98