4 | lm|macte|lm magis aucte, adfecte gloria. et est sermo tractus a sacris: quotiens enim aut tus aut vinum super victimam fundebatur, dicebant 'mactus est taurus vino vel ture', hoc est cumulata est hostia et magis aucta. 'macte' ergo pro 'mactus esto', vocativum pro nominativo posuit, ut Persius 'stemmate quod Tusco ramum millesime ducis censoremve tuum vel quod trabeate salutas' pro 'millesimus' et 'trabeatus', et Vergilius 'vicinosque ignare paras invadere portus' pro 'ignarus', et alibi 'quos Amasene pater' pro 'Amasenus': sic ergo et 'macte' pro 'mactus'. quod autem 'esto' non addidit, ab antiquitate descivit; nam veteres 'macte esto' dicebant. sed hoc secutus suam consuetudinem fecit: nam et alibi 'dives inaccessos ubi Solis filia lucos' et iterum 'dives quae munera Dido' praetermisit cuius rei dives, cum veteres 'dives illius rei' dicerent, quod ipse alibi dives opum variarum et 'dives pictai vestis et auri'. item cum veteres natalem diem vel locum vel tempus dicerent, ut Horatius 'natalemque mares Delon Apollinis' et Plautus in Pseudolo 'natalem hunc mihi diem scitis esse' (Plaut. [Ps. 1, 2, 47]), Vergilius his omissis dixit 'Phyllida mitte mihi, meus est natalis, Iolla'. ergo et hic ita subtraxit; nam integrum est 'macte esto nova virtute puer'. 'mactus' autem apud veteres etiam 'mactatus' dicebatur, ut Ennius 'Livius inde redit magno mactatus triumpho'. et Lucilius lib. V. 'macte, inquam, virtute simulque his versibus esto', et in pontificalibus sacrificantes dicebant deo 'macte hoc vino inferio esto'. |