monumenta.ch > Servius > 630
Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 9, Versus 629 <<<     >>> Versus 631

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 9, Versus 630

1 lm|perque caput remuli venit|lm figmenta haec vulnerum plerumque non sine ratione ponunt poetae: nam modo hunc ideo in capite dicit esse percussum, quia eum supra vaniloquum introduxerat et superbum: quod vitio capitis evenit: Horatius 'attollens vacuum plus nimio gloria verticem'. sic Homerus Thersiten a tergo vulneratum dicit usque ad praecordia - nam ait μετάφρενα - quia eum stultum induxerat. item de Achille dicit πόδας ὠκὺς Ἀχιλλεύς, quem legimus in talo esse vulneratum. vel ideo 'per caput et cava tempora', ut divinitus misso telo nulla pars alia corporis, sed caput vulneraretur, scilicet ut hominis, qui infanda et impia de religionibus dixerat, sacrilegium capite expiaretur.
Servius HOME

bav1646.370 bnf7761.51 bnf7959.216 bnf7960.170 bnf10307.417 csg862.66 med221.314 uldBPL52.98

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik