monumenta.ch > Servius > 628
Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 9, Versus 627 <<<     >>> Versus 629

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 9, Versus 628

1 lmntonuit laevum|lm prosperum: ut enim etiam supra diximus, quae sinistra nobis videntur, intuentibus caelum, illic dextra sunt: non quod sinistra bona sunt, sed quod dextra caeli nobis sinistra sunt.
2 lm|sonat una fatifer arcus|lm simul atque cognovit augurium.
Servius HOME

bav1646.370 bnf7761.51 bnf7959.216 bnf7960.170 bnf10307.416 csg862.66 med221.314 uldBPL52.98

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik