1 | lm|statuam ante aras|lm aptam se daturum victimam ostendit: alibi 'et ductus cornu stabit sacer hircus ad aram'. quotiens enim victima reluctabatur, ostendebat se inprobari: Lucanus 'discussa fugit ab ara taurus'. 'iuvencum' autem secundum Romanas caerimonias dixit: nam Iovi de tauro non immolabatur, ut etiam in tertio diximus, nisi cum triumphi nomine suovetaurium fiebat: quod tamen ideo admissum est, quia non tantum Iovi, sed et aliis diis qui bello praesunt, sacrificatur. |
2 | lm|aurata fronte|lm ita enim victimae ornari consueverant. |