1 | lmpse tiblm bene 'ipse', quia adhuc pro Ascanio pater solebat sacrificare: nam ideo et 'sollemnia' ait, quae fieri solerent, ut se ostenderet, si victoria et pax esset secuta, etiam illius officii capacem esse. |
2 | lm|feram sollemnia dona|lm 'feram' de iuvenco non dicimus, sed 'adducam'. intellegimus ergo alia dona eum ferre promisisse: singulis enim numinibus certa sunt dona quae offeruntur: inde est 'strueremque suis altaria donis', id est congruis. |