monumenta.ch > Servius > 614
Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 9, Versus 613 <<<     >>> Versus 615

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 9, Versus 614

1 lm|o vere phrygiae|lm ipsos vituperaverat 'Phryges', nunc ad maiorem iniuriam Phrygias, non Phryges dicit.
2 lm|alta dindyma|lm montes matris deum. 'ite' autem 'per alta' sic dixit, quasi currite per Dindyma et ducite choros per Dindyma. nec sufficit Numano loqui iniuriam Troianorum, nisi etiam sacris numinum contumeliam faciat. sed hoc iam quasi moriturus loquitur: hoc est enim 'digna atque indigna relatu vociferans', ut 'digna' sint quae de suorum virtute dixit, 'indigna' quae impia et in deos ausus est.
Servius HOME

bav1646.369 bnf7761.51 bnf7959.216 bnf7960.170 bnf10307.416 csg862.63 med221.313 uldBPL52.98

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik