1 | lm|et tunicae manicas|lm tunicae vestrae habent manicas, quod etiam Cicero vituperat, dicens 'manicatis et talaribus tunicis': nam colobiis utebantur antiqui. sane 'habent' bis audiendum. |
2 | lm|et habent redimicula mitrae|lm illud dicturus fuerat, habetis in pilleis redimicula: quod convertit in vituperationem maiorem, dicens 'religatas habetis mitras'. nam pillea virorum sunt, mitrae feminarum, quas calauticas dicunt. mitra autem proprie Lydorum fuit, ut 'Maeonia mentum mitra': quem habitum imitati sunt Troiani. alii mitras meretricum esse voluerunt, quod hic tamquam effeminatis obicitur. |