1 | lm|vobis picta croco|lm vituperatio Troianorum, in qua utitur argumentis, quae in rhetoricis commemorat Cicero, a gente, ab habitu, a gestu, ab animo. et sunt molliores versus, apti ad carpendam mollitiem. sane vestes acu pictas coloribus Phryges primi invenerunt: nam ideo et artifices talium vestium phrygiones appellati sunt. |
2 | lm|fulgenti murice|lm purpura. hanc autem vitio et dedecori apud maiores fuisse constat: Iuvenalis 'peregrina ignotaque nobis ad scelus atque nefas quaecumque est, purpura ducit'. |