1 | lm|debilitat vires animlm bene 'animi', quia non est ausus corporis dicere: nec enim potest fieri, ut quamvis robustus senex vires habeat prioris aetatis et suae conparetur adulescentiae. nunc ergo licet dicat fortes esse etiam senes, bona tamen usus est temperatione, ut diceret nihil animorum vigori derogare temporis vetustatem. |