monumenta.ch > Servius > 603
Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 9, Versus 602 <<<     >>> Versus 604

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 9, Versus 603

1 lm|flectere ludus equos|lm aliorum labor nostrae pueritiae ludus est. 'flectere' autem verbo antiquo usus est: nam equites apud veteres flexuntae vocabantur, sicut ait Varro rerum humanarum. sane poeta meminit sui, nam ait superius 'ante urbem pueri et primaevo flore iuventus exercentur equis'.
Servius HOME

bav1646.369 bnf7761.51 bnf7959.216 bnf7960.170 bnf10307.416 csg862.62 med221.313 uldBPL52.98