1 | lm|bis capti phryges|lm semel ab Hercule, post a Graecis. alii tradunt semel a Graecis et nunc a Latinis: hoc et magis aptum esse Numani personae, ut se vicisse existimet, qui tam iactans et petulans inducatur. |
2 | lm|morti praetendere muros|lm emphasis est; 'morti' enim pro 'bello' posuit: sic supra 'leti discrimina parva'. |
3 | lm|morti p. m.]|lm cum potuerit 'hosti' dicere: scilicet ut nihil Troianis reliquum sit, quam perire. |