1 | lm|pedibus iovis armiger uncis|lm quia dicitur aquila in bello Gigantum Iovi arma ministrasse. quod tamen fingitur: nam, ut supra diximus, Iuppiter et Saturnus reges fuerunt. sed Iuppiter dum cum patre Saturno haberet de agris contentionem, ortum bellum est. ad quod egrediens Iuppiter aquilae vidit augurium. cuius cum vicisset auspicio, fictum est quod ei pugnanti tela ministraverit: unde etiam a felici augurio natum est, ut aquilae militum signa comitentur. |