monumenta.ch > Servius > 544
Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 9, Versus 543 <<<     >>> Versus 545

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 9, Versus 544

1 lm|vetitisque ad Troiam miserat armis|lm secundum Donatum 'vetitis fato', quia stare Troia diutius vetabatur; sed melius lege militari intellegimus, quia servi a militia prohibebantur: unde in Deiotariana purgat hoc Cicero, cum fuisset obiectum inter equites quos Deiotarus miserat Caesari, unum servum fuisse: Vergilium autem novimus trahere aliqua de historia. servos sane numquam militasse constat nisi servitute deposita, excepto Hannibalis tempore, cum post Cannense proelium in tanta necessitate fuit urbs Roma, ut ne liberandorum quidem servorum daretur facultas.
Servius HOME

bav1646.367 bnf7761.51 bnf7959.215 bnf7960.169 bnf10307.415 csg862.56 med221.311 uldBPL52.98

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik