monumenta.ch > Servius > 769 > 503
Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 9, Versus 502 <<<     >>> Versus 504

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 9, Versus 503

1 lm|volsclm non mirum quia dicit Volscos, cum et Camilla de Volscis sit, ut 'Volsca de gente Camilla': namque pars aliqua Tusciae dat Turno auxilia, cum Tuscos dixerimus specialiter Aeneae favere. item e contra pars Venetiae auxilium praestat Aeneae, quam Turni fuisse superius diximus.
2 lm|testudine|lm testudo est scutorum conexio, curvata in testudinis modum et similitudinem, cum a militibus aliqua civitas obsidetur, et fit ut murus eius subruatur. namque in armorum generibus milites sumunt ab animalibus nomina, ut 'aries': Sallustius 'in modum ericii militaris'. inventor autem testudinis Artemon Clazomenius fertur, idemque arietis repertor dicitur. scuta aerea gestare Curetes primi invenerunt. galea Thracicum tegmen est. thoraces Thorax quidam rex dicitur invenisse. Lycaon Arcas gladium longiore lamina produxisse narratur. Peleus primus machaeram dicitur invenisse. harpen, id est curvum gladium in modum falcis, a Perseo inventam multi dixerunt.
Servius HOME

bav1646.367 bnf7761.51 bnf7959.215 bnf7960.169 bnf10307.414 csg862.53 med221.311 uldBPL52.98