monumenta.ch > Servius > 568 > 527 > 579 > 484
Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 9, Versus 483 <<<     >>> Versus 485

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 9, Versus 484

1 lm|nec tua funera mater|lm id est 'funerea': nam apud maiores funeras dicebant eas ad quas funus pertinet, ut sororem, matrem: nam praeficae, ut et supra diximus, sunt planctus principes, non doloris. funeras autem dicebant quasi funereas, ad quas pertinet funus. vel derivavit veteres secutus, ut 'funeram' pro funesta diceret, ut homo 'scelerus' sicuti scelestus vel scelerosus dicebatur: Plautus in Pseudulo 'teritur sinapis scelera' (Plaut. [Ps. 3, 2, 28]), in eadem 'nunc iube venire Pseudulum, scelerum caput' (Plaut. [Ps. 4, 5, 3]), id est scelestum.
Servius HOME

bav1646.366 bnf7761.51 bnf7959.215 bnf7960.169 bnf10307.414 csg862.51 med221.311 uldBPL52.98

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik