monumenta.ch > Servius > 446
   

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 9, Versus 446

1 lm|domus|lm familia.
2 lm|capitoli inmobile saxum accolet|lm in urbe Roma Iovis templum non fuit. quod cum iam devotum a Prisco Tarquinio vellet Superbus Tarquinius aedificare, coepit auguriis captare qui mons huic templo esset aptissimus. et cum in omnibus Tarpeius esset inventus, in quo erant multa diversorum numinum sacella, actum est, ut exinde ad alia templa numina evocarentur sacrificiis, quo posset libere et sine piaculo templum Iovis exaedificare. cumque omnes dii libenter migrassent, Terminus solus, hoc est limitum deus, discedere noluit, sed illic remansit. tunc de hoc ipso sacrificatum est et deprehensum, quod Terminus cum Iove remanens aeternum urbi imperium cum religione significaret; unde in Capitolio prona pars tecti patet, quae lapidem ipsum Termini spectat; nam Termino non nisi sub divo sacrificabatur. hinc ergo nunc dixit 'Capitolii inmobile saxum accolet', quia Terminus non est revulsus de loco.
Servius HOME

bav1646.365 bnf7761.51 bnf7959.214 bnf7960.168 bnf10307.413 csg862.48 med221.310 uldBPL52.98

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik