1 | lm|per tempus utrumque|lm congrue dicit telum per tempus utrumque transisse; ait enim 'diversi circumspiciunt', hoc est 'huc et illuc ora circumferunt', per quam oportunitatem potuit telum tempus utrumque transire. Asper tamen dicit: 'per tempus utrumque', hoc est 'inter tempus utrumque', ut e contra 'hunc inter fluvio Tiberinus amoeno', id est 'per hunc'. quod si est, intellegamus in fronte esse vulneratum. |