1 | lm|adversi in tergum sulmonis ibique frangitur|lm 'tergum' pro 'tergus' dixit - Sallustius 'tergis vinciebant' pro 'tergoribus' - , ut intellegamus hastam in scutum venisse et illic esse conlisam - ut 'frangitur' sit 'conliditur' - fissoque scuti ligno etiam praecordia penetrasse: aliter non procedit; nam si hastam re vera fractam accipiamus, ratione caret quod dicit 'fisso transit praecordia ligno'. alii re vera in tergum volunt esse percussum: quod falsum est; nam quo modo ante fissum lignum est et sic praecordia penetrata? sciendum tamen locum hunc unum esse de his quos insolubiles diximus supra. |