monumenta.ch > Servius > 39 > 406
    >>> Versus 407

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 9, Versus 406

1 lm|suspendive tholo|lm tholus proprie est veluti scutum breve, quod in medio tecto est, in quo trabes coeunt: ad quod dona suspendi consueverant. quae tam diu dona dici poterant, quam diu non profana fierent, sicut in libris sacrorum refertur. bene autem venatorem inducit numen invocare silvarum. alii tholum aedium sacrarum dicunt genus fabricae, ut Vestae et Panthei est. alii tectum sine parietibus columnis subnixum. aedes autem rotundas tribus diis dicunt fieri debere, Vestae, Dianae, vel Herculi vel Mercurio.
Servius HOME

bav1646.364 bnf7761.51 bnf7959.214 bnf7960.168 bnf10307.412 csg862.45 med221.309 uldBPL52.98

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik