1 | lm|urbe Latina|lm non est contrarium illi loco, ubi ait 'saepsit se tectis rerumque reliquit habenas', quod modo a Latina urbe auxilia venire commemorat: intellegimus enim Latinum in principio discordiae et tumultus paululum se abstinuisse, postea tamen nec suorum copias nec propria denegasse consilia; nam eum et coetui et foederibus interfuisse dicturus est. |
2 | lm|praemissi equites|lm hos neque alio loco a Turno missos usquam dixit, nec prius de eis mentionem fecit: dubitatur ergo a quo sint vel quibus praemissi, vel cur praemissi, cum eos constet aliis iam in campo positis advenire. |