monumenta.ch > Servius > 361
Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 9, Versus 360 <<<     >>> Versus 362

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 9, Versus 361

1 lm|post mortem|lm scilicet Remuli, secundum supra dictum sensum: nam Donatus dicit 'post mortem Nisi et Euryali bello potiti sunt Rutuli': quod non procedit, si diligenter advertas. sane sciendum locum hunc esse unum de XII. Vergilii sive per naturam obscuris, sive insolubilibus, sive emendandis, sive sic relictis, ut a nobis per historiae antiquae ignorantiam liquide non intellegantur.
Servius HOME

bav1646.363 bnf7761.51 bnf7959.213 bnf7960.167 bnf10307.412 csg862.41 med221.308 uldBPL52.98