1 | lm|tiburti remulo ditissimus olim quae mittit dona|lm consuetudo erat apud maiores ut inter se homines hospitii iura mutuis muneribus copularent, vel in praesenti vel per internuntios. sensus ergo nunc talis est: Caedicus quidam Tiburti Remulo, cum eum sibi absens hospitio vellet adiungere, misit phaleras et cingula, bullis aureis, hoc est clavis insignita. Remulus moriens nepoti suo cognomini haec reliquit, qui postea victus a Rutulis est et occisus: post cuius mortem apud Rhamnetem Rutulum ab Euryalo haec reperta sunt munera. quod autem dixit 'Tiburti Remulo', aut Tiburtino intellegamus, hoc est de Tibure, ut sit dativus ab appellativo veniens hic Tiburs: aut 'Tiburti', hoc est filio Tiburti ab eo quod est hic Tiburtus, huius Tiburti, ut sit 'Tiburti Remulo' sicut 'Deiphobe Glauci'. |