1 | lm|vina refert|lm proprie, quae paulo ante potaverat. 'refert' autem reicit; Graeci, ut ille, dicunt ἀναφέρει. |
2 | lm|hic furto fervidus instat|lm scilicet Euryalus, qui saeviebat latenter, ut sit 'furto' nocturno proelio: nam fures ideo dicti sunt, quod furvo, id est nigro tempore furta committunt: aut re vera 'furto fervidus', quia Messapi galeam sustulit et Rhamnetis phaleras. |