1 | lm|sine nomine plebem|lm bene expressit et bellatoris peritiam et tironis inconsideratam aviditatem; nam Nisus reges interimit, Euryalus saevit in plebem: Sallustius 'ex insolentia avidus male faciendi'. 'sine nomine' autem dixit sine gloria, quorum per humilitatem non sunt omnibus nota nomina. atqui adiecit nomina; nam ait 'Fadumque Herbesumque subit': ergo aut 'sine dignitate et nobilitate', aut seorsum plebem dicit et seorsum nobiles, quorum nomina inseruit. |