1 | lm|reduci rebusque secundis|lm mira arte moratur in prosperis et ea iterat, tacet adversa et magis intellectui et subauditioni relinquit. cum enim non dicat 'si non redieris', ait 'matrique tuae generique manebunt'. hoc autem secundum morem Romanorum dicit, apud quos ita praemia decernebantur 'illi liberisque eius', ut darentur liberis quae accipere non potuissent parentes. |