monumenta.ch > Servius > 298
Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 9, Versus 297 <<<     >>> Versus 299

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 9, Versus 298

1 lm|per quod pater ante solebat|lm alii volunt ideo 'ante', quia absens est Aeneas: sed iurare possumus etiam per absentis filii caput. alii ad causam religionis trahunt, quae praecepit, ut filii imitentur in omnibus rebus suos parentes: ut nunc quasi imitatio sit iuris iurandi, ut dicat Ascanius 'iuro per caput meum', sicut praesens pater per suum caput iurare consueverat quotiens fidem suam confirmare cupiebat. alii volunt ideo dictum 'ante', quia pontificibus per liberos iurare non licebat, sed per deos tantummodo, ut sit 'ante' antequam pontifex esset Aeneas. ergo 'ante' aut temporis est aut ordinis.
Servius HOME

bav1646.362 bnf7761.51 bnf7959.213 bnf7960.167 bnf10307.411 csg862.35 med221.307 uldBPL52.98