1 | lmnsuper his|lm super haec: est figurata elocutio, per dativum casum. |
2 | lm|campi quod rex habet ipse Latinus|lm mos fuerat ut viris fortibus sive regibus pro honore daretur aliqua publici agri particula, ut habuit Tarquinius Superbus in campo Martio: quod spatium ab Homero τέμενος dicitur. hoc ergo, quod Latinus pro honore de republica habuit, ab Ascanio intellegamus esse promissum. |