monumenta.ch > Servius > 262
Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 9, Versus 261 <<<     >>> Versus 263

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 9, Versus 262

1 lm|devicta genitor quae cepit arisba|lm atqui secundum Homerum Arisba Troianis misit auxilia et ab Achille subversa est. sed accipimus, aut ante bellum Graecorum Arisbam a Troianis captam et in amicitiae foedus admissam: aut certe pocula haec data ab Heleno, qui in Achillis bona per Pyrrhi successerat hereditatem, ut sit 'quae cepit' pro 'quae accepit' devicta Arisba, scilicet ab Achille. dicta est Arisba ab Meropis vel Macarei filia, quam primum Paris in coniugio habuit. quidam ab Abante, qui Troica scripsit, relatum ferunt, post discessum a Troia Graecorum Astyanacti ibi datum regnum: hunc ab Antenore expulsum sociatis sibi finitimis civitatibus, inter quas et Arisba fuit: Aenean hoc aegre tulisse et pro Astyanacte arma cepisse, ac prospere gesta re, Astyanacti restituisse regnum. quod si ita est, merito eam Aeneas et vicisse et haec pocula inde cepisse memoratur.
Servius HOME

bav1646.361 bnf7761.51 bnf7959.212 bnf7960.166 bnf10307.410 csg862.31 med221.306 uldBPL52.98

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik