1 | lm|excipit ascanius|lm id est subsequitur: et a poeta dictum est. |
2 | lm|per magnos nise penates|lm hoc est quod ait 'penatibus et magnis dis', id est quos Aeneas secum advexerat; nam ideo ait 'Assaracique larem', id est familiae nostrae vel generis proprium, vel quos nos Troiani praecipue colimus, de quibus ait Phrygiique penates, quos mecum a Troia mediis ex ignibus urbis extuleram. qui tamen dii qui sint, a diversis varie traditur, sicut supra dictum est. |