1 | lm|argolicum terrorem|lm quem Graeci inferebant. |
2 | lm|troiaeque labores|lm bene κατὰ τὸ σιωπώμενον annos Euryali ostendit: nam si a coepto Troiano bello, quod decennium tenuit, septem anni erroris addantur, anni vix decem et septem sunt. est ergo aetas paene ad bellum inhabilis; sed exercitium ostenditur, quod inter bella nutritus est. |