monumenta.ch > Servius > 192
Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 9, Versus 191 <<<     >>> Versus 193

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 9, Versus 192

1 lm|si tibi quae posco promittunt|lm poscere est secundum Varronem quotiens aliquid pro merito nostro deposcimus, petere vero est cum aliquid humiliter et cum precibus postulamus. et bene quod Euryalum nolit ducere latenter ostendit: nam ideo adiecit 'mihi facti fama sat est'.
Servius HOME

bav1646.359 bnf7761.51 bnf7959.211 bnf7960.166 bnf10307.409 csg862.26 med221.305 uldBPL52.98